1. EachPod
EachPod

What to pray for (Juvenal, Satire 10.346-366)

Author
Latin Poetry Podcast
Published
Tue 23 Oct 2007
Episode Link
https://blogs.dickinson.edu/latin-poetry-podcast/2007/10/23/what-to-pray-for-juvenal-satire-10346-366/

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/what-to-pray-for.mp3]

nil ergo optabunt homines? si consilium uis,

permittes ipsis expendere numinibus quid

conueniat nobis rebusque sit utile nostris;

nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.

carior est illis homo quam sibi. nos animorum 350

inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti

coniugium petimus partumque uxoris, at illis

notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis

exta et candiduli diuina thymatula porci, 355

orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

fortem posce animum mortis terrore carentem,

qui spatium uitae extremum inter munera ponat

naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360

Herculis aerumnas credat saeuosque labores

et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.

monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe

tranquillae per uirtutem patet unica uitae.

nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 365

nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

Subscribe with


Share to: