1. EachPod
EachPod

Phyllis to Demophoon part 2 (Ovid, Heroides 2.49-148)

Author
Latin Poetry Podcast
Published
Sat 20 Jun 2020
Episode Link
https://blogs.dickinson.edu/latin-poetry-podcast/2020/06/20/phyllis-to-demophoon-part-2-ovid-heroides-2-49-148/


Join me and Chun Liu of Peking University for an online workshop reading Ovid’s Heroides, July 15-20, 2020: http://blogs.dickinson.edu/dcc/2020/05/03/2020-ovid-heroides-online-workshop-announcement/


crēdidimus blandīs, quōrum tibi cōpia, verbīs;


crēdidimus generī nōminibusque tuīs;       50


crēdidimus lacrimīs—an et hae simulāre docentur?


hae quoque habent artēs, quāque iubentur, eunt?


dīs quoque crēdidimus. quō iam tot pignora nōbīs?


parte satis potuī quālibet inde capī.


Nec moveor, quod tē iūvī portūque locōque— 55


dēbuit haec meritī summa fuisse meī!


turpiter hospitium lectō cumulāsse iugālī


paenitet, et laterī cōnseruisse latus.


quae fuit ante illam, māllem suprēma fuisset


nox mihi, dum potuī Phyllis honesta morī.      60


spērāvī melius, quia mē meruisse putāvī;


quaecumque ex meritō spēs venit, aequa venit.


fallere crēdentem nōn est operōsa puellam


glōria. simplicitās digna favōre fuit.


sum dēcepta tuīs et amāns et fēmina verbīs.     65


dī faciant, laudis summa sit ista tuae!


inter et Aegīdās, mediā statuāris in urbe,


magnificus titulīs stet pater ante suīs.


cum fuerit Scīrōn lēctus torvusque Procrūstēs


et Sinis et taurī mixtaque fōrma virī    70


et domitae bellō Thēbae fūsīque bimembrēs


et pulsāta nigrī rēgia caeca deī—


hoc tua post illōs titulō signētur imāgō:


hic est, cuius amāns hospita capta dolō est.


dē tantā rērum turbā factīsque parentis             75


sēdit in ingeniō Cressa relicta tuō.


quod solum excūsat, sōlum mīrāris in illō;


hērēdem patriae, perfide, fraudis agis.


illa—nec invideō—fruitur meliōre marītō


inque capistrātīs tigribus alta sedet;   80


at mea dēspectī fugiunt cōnūbia Thrācēs,


quod ferar externum praeposuisse meīs.


atque aliquis ‘iam nunc doctās eat,’ inquit, ‘Athēnās;


armiferam Thrācen quī regat, alter erit.


exitus ācta probat.’ careat successibus, optō,           85


quisquis ab ēventū facta notanda putat!


at sī nostra tuō spūmēscant aequora rēmō,


iam mihi, iam dīcar cōnsuluisse meīs—


sed neque cōnsuluī, nec tē mea rēgia tanget


fessaque Bistoniā membra lavābis aquā!         90


Illa meīs oculīs speciēs abeuntis inhaeret,


cum premeret portūs classis itūra meōs.


ausus es amplectī collōque īnfūsus amantis


ōscula per longās iungere pressa morās


cumque tuīs lacrimīs lacrimās cōnfundere nostrās,       95


quodque foret vēlīs aura secunda, querī


et mihi discēdēns suprēmā dīcere vōce:


‘Phyllī, fac expectēs Dēmophoonta tuum!’


Expectem, quī mē numquam vīsūrus abistī?


expectem pelagō vēla negāta meō?      100


et tamen expectō—redeās modo sērus amantī,


ut tua sit sōlō tempore lāpsa fidēs!


Quid precor īnfēlīx? tē iam tenet altera coniūnx


forsitan et, nōbīs quī male fāvit, amor;


iamque tibi excidimus, nūllam, putō, Phyllida nōstī.      105


eī mihi! sī, quae sim Phyllis et unde, rogās—


quae tibi, Dēmophoōn, longīs errōribus āctō


Thrēiciōs portūs hospitiumque dedī,


cuius opēs auxēre meae, cui dīves egentī


mūnera multa dedī, multa datūra fuī;                              110


quae tibi subiēcī lātissima rēgna Lycūrgī,


nōmine fēmineō vix satis apta regī,


quā patet umbrōsum Rhodopē glaciālis ad Haemum,


et sacer admissās exigit Hebrus aquās,


cui mea virginitās avibus lībāta sinistrīs                  115


castaque fallācī zōna recīncta manū!


prōnuba Tīsiphonē thalamīs ululāvit in illīs,


et cecinit maestum dēvia carmen avis;


adfuit Allectō brevibus torquāta colubrīs,


suntque sepulcrālī lūmina mōta face!                                    120


Maesta tamen scopulōs fruticōsaque lītora calcō


quaeque patent oculīs lītora lāta meīs.


sīve diē laxātur humus, seu frīgida lūcent


sīdera, prōspiciō, quis freta ventus agat;


et quaecumque procul venientia lintea vīdī,                    125


prōtinus illa meōs auguror esse deōs.


in freta prōcurrō, vix mē retinentibus undīs,


mōbile quā prīmās porrigit aequor aquās.


quō magis accēdunt, minus et minus ūtilis adstō;


linquor et ancillīs excipienda cadō.                                        130


Est sinus, adductōs modicē falcātus in arcūs;


ultima praeruptā cornua mōle rigent.


hinc mihi suppositās inmittere corpus in undās


mēns fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.


ad tua mē flūctūs prōiectam lītora portent,       135


occurramque oculīs intumulāta tuīs!


dūritiā ferrum ut superes adamantaque tēque,


‘nōn tibi sīc,’ dīcēs, ‘Phyllī, sequendus eram!’


saepe venēnōrum sitis est mihi; saepe cruentā


trāiectam gladiō morte perīre iuvat.                                140


colla quoque, īnfīdīs quia sē nectenda lacertīs


praebuērunt, laqueīs inplicuisse iuvat.


stat nece mātūrā tenerum pēnsāre pudōrem.


in necis ēlēctū parva futūra mora est.


Īnscrībēre meō causa invidiōsa sepulcrō.          145


aut hōc aut similī carmine nōtus eris:


PHYLLIDA DEMOPHOON LETO DEDIT HOSPES AMANTEM;


ILLE NECIS CAUSAM PRAEBUIT, IPSA MANUM.

Share to: